in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Iuda et ossa
principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa
eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis
et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli quae
dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et
quae quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non
sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt
et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint
de cognatione hac pessima in universis locis quae derelicta
sunt ad quae eieci eos dicit Dominus exercituum
et dices ad eos haec dicit Dominus numquid qui cadet non
resurget et qui aversus est non revertetur
quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione
contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti
adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus
est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci
omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in
proelio
milvus in caelo cognovit tempus suum turtur et hirundo et
ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non
cognovit iudicium Domini
quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum
est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum
confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim
Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis
propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus
quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a
propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium
et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam
dicentes pax pax cum non esset pax
confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo
confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco
cadent inter corruentes in tempore visitationis suae corruent
dicit Dominus
congregans congregabo eos ait Dominus non est uva in
vitibus et non sunt ficus in ficulnea folium defluxit et dedi
eis quae praetergressa sunt
quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et
sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum
dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino
expectavimus pacem et non erat bonum tempus medellae et
ecce formido
a Dan auditus est fremitus equorum eius a voce hinnituum
pugnatorum eius commota est omnis terra et venerunt et
devoraverunt terram et plenitudinem eius urbem et habitatores
eius
quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est
incantatio et mordebunt vos ait Dominus
dolor meus super dolorem in me cor meum maerens
ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua
numquid Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea
quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis
et in vanitatibus alienis
transiit messis finita est aestas et nos salvati non sumus
super contritionem filiae populi mei contritus sum et
contristatus stupor obtinuit me
numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi
quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei